BASINIACUM

BASINIACUM
BASINIACUM
ponitur in divisione regni Lotharii, A. C. 870. facta, inter Soloccense territorium et Elischonvam: quod aub. Miraeus putat esse Bassiniacum, le Bassigny: quod est unus e pagis Campaniae Gallicae, maiore ex parte inter Matronam et Mosam orieutes positus; et regnum Lotharii tum a Rheno ad Mosam et Scaldim usque pertinebat, sed Miraeo non accedit Hadr. Vales. Notit. Gall. Nomen dedit Bassiniaco in Lingonibus Basseium, vel Vusseium, oppid. eius pagi, vulgo Vassy; vel a situ inferiore nomen accepit. Sic in Ducatu Niverneusi pagus est dictus Bazois, i. e. Bassensis, vel humilis et depressus, proprerca quod est in vallibus Morvinni positus. Idem.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • ALISONTIA vel ALISUNTIA — ALISONTIA, vel ALISUNTIA vulgo Alsitz. fluv. Gall. Belgicae per ducatum Lucemburgensem in Mosellam supra Treviros una cum Sura influens; qui et Als aliis nominatur Antonin. Scalig. ad Auson. c. 2. Alfe interpretatur, et Alifontiam reponendum esse …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”